# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 65.2.37-69

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 65.2.37 to 65.2.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/65.2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/65.2.37

Tu quod minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris, quid facis? Usque ad carnem sævis. anima tuta est. Non occides quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem Creatorem, quem simul timere debeamus; qni hominem ipsum ex visibili ct invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo animavitl. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae jacentem terram erexit de terra, non timet cnm percutis terram. Potes ferire habitaculum, numquid habitatorem? Fu. git percusso vinculo colligatus, et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animæ nihil facere potes? Per meritum ejus cui facere nihil potes, resurget cui facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurgeLet caro: et habitatori reddetur, jam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba martyris dico, ecce nec propter I ipsam carnem meam timeo comminantem. Caro mea subjacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt Creatori (Matth. x, 50). Quid timeo ne carnem perdam, qui nee capillum perdo? Quomodo non attendit carnem lucam, cui sic nota sunt villa mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus cinis crit, in æternum immortale erit 1. Sed cui hoc? Cui reddetur corpus ad vitam æternam ctiam occisum, peremptum, dissipatum? cui reddcti:r? Ei qui non timuit ponere I animam suam, cum non timet nc occidatur caro sua. CAPUT III. — 4. Anima modo suo immortalis. Etenim, fratres, anima immortalis perhibctur, et cst immortalis secundum quemdam modum suum: quia est quædam vita, quæ potest præsentia sua carnem vivificare. Per animam quippe caro vivit. Hæc vita mori non potest: ct idco anima immortalis est. Qunre ergo dixi, Secundum suum modum? Audite quare. Quoniam cst quædam immortalitas vera, immortalitas quæ est omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo, Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
