# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 66.3.33-48

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 66.3.33 to 66.3.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/66.3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/66.3.33

Joannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, quiet ipse discipulos colligcbal, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Joannis, magistrum suuin Joannem; audiebant a Joanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Siue dubio enim illi dicebant apud sc ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de sc ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis præconem, confirmamini a judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter illos dixit Christus, Cæci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qni in me non fuerit scandulizatus. Sed de vobis dico, nOD de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne dixit: Illis abeuntibus cæpit dicere ad turbas de Joanse: diiit laudes ejus veras verax, veritas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
