Latin
67.4.98 to 67.4.136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.4.98-136
Unproofread scanNot analysed yet
credunt, et credendo illuminantur. Quod cum in eis factuum fuerit, audient, Fuistis enim aliquando tenebras, nunc autem lux in Domino (ld. v, 8). Nam quando tenebræ 1, non in Domino: iterim quando Iui, non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod nen accepisti (I Cor. IV, 7)? Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibilitcr sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire: invisibilis est hostis diabolos; invisibile est et credere. Est ergo pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos. CAPUT IV. —6. Unde præsidium contra inimicos. Ab his inimicis quomodo sc tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Jam ergo cognitis inimicis, "idcamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus, ero (Psal. XVII, 4). Habes quid agas. Laudans invoca: sed f)ominum laudans invoca. Si enim te laudavcris, ab inimicis tuis salvus non cris. Laudans invoca Dominum, et ab inimicis tuis salsus cris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. xmx, 23). Ubi via? IR sacrificio laudis. Noli pedem, extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli rccedcre; a lande Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non cris salvus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est, Juxta semitam scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Quidquid ergo pntaveris boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid jam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum: Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Gaiat. VI, 5).