Latin
67.7.34 to 67.7.74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.7.34-74
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intelligite. Abscondisti hæc, inquit, a sapientibus el prudentibus: et non dixit, Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, Abscondisti quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sapientibus ct prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, scd parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo, Abscondisti hæc u sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium, superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, Revelasti ea parvulis. Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est non parvulis? Non humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? via Domini! aut non erat3, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam si voluerimus esse magni, quasi sapientis et prudentes, non nobis illud revelatur. Qui sum magni? Sapientes et prudentes. Dicentes se esae sapientes, stulti facti sunt. Habes remedium a contrario. Si dicendo tc esse sapientem stultus factus es; dic le stultum, cl sapicns cris. Sed dic: dic. et intus dic, quia sic est ut dicis 1. Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tcnebrosus es. Quid est enim aliuJ esso stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique de illis sic ait, Dicentes se esse sapienles, stulti facti sunt. Antequam hoc dicerent, quid rursum2? Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, «22, 21). Dic quia tu tibi lumen non es. Ut multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? Ergo die, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est, Tu illuminabis lucernam meam, Domine: lumine tuo, DomIne, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Meæ enim nihil 'nisi tenebræ: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens;