Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 67
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.9
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes non lumen, sed lucerna. Sic et Joannes a licus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. NOI. erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Quod auetm erat lumen? Erat lumen verum. Quid cst vcrum? Qnod illuminat omnem hominem. Si Terum lumen quod illuminat omnem bominem; ergo et Joannem recte dicentem, recte confitentem, Nos Mitem de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Vide si aliud dixit, quam, Tu illuminabis. lucernam meam, Domine. Denique jam illuminatus, testimonium perhihebat. Propter cæcos, lucerna dici testimonium perhibebat. Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis exsulare ad horam in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucent (Id. v, 53, 35). llle lucerna, hoc cst, res illuminata, accensa ut lucerct. Qua- accendi potest, potest et exstingui. Sed ul non exstinguatur, ventum superbias non patiatur. Ergo, Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et tenebræ erant; et eo quod tenebræ erant, et lumen se putabant, nee illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebræ erant, et te. nebras se esse confitebantur, parvuli crant, non magni; humiles erant, non superbi. Recte ergo dicebant, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi crant.