Latin
68.2.54 to 68.2.94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 68.2.54-94
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —4. Unde inexcusabiies sapientes sæculi. Unde ergo dissimiles? undc vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quæ dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum cat Dei, manifestum est in illis. Qno Manifestante? Deus cnim eis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, undc ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt. CAPUT IV. —5. Glurificare Deum ct gratias agere, idem, Quid cst quod dicis, Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo glorificure Deum, gratias agcre Deo? lIoc sanc. Quid cnim pcjus, si ad imaginem crcatus, cognito Dco eris Ingratus? Hoc est prorsus, hoc est, glorificarc Deum, gratias agere Dco. Norunt fideles ubi et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem gratias agit Deo, nisi qui sursum cor trabet ad Dominum? Ergo illi culpabiles qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Dcum, non sicut Deum glorificaverunt, nee gratias egerunt. Sed quid? Sed evanucrunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, ct magis ignis lucet ct roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, ct obscuratum eat insipiens cor corum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus cst. CAPUT V. —6. Superbis absconduntur mysteria, parvulis autem revelantur. Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 18- 22). Sibi arrogando quod præstiterat Deus, tulit quod dederat Deus.