# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 68.2.95-117

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 68.2.95 to 68.2.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.95

Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem lusinuaverat nonnisi se. Bene ergo Dominus, Abscoudisti hæc a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus ct solertissima inquisitione ad investigationem creatura pervenerunt, sed Creatorem miuime cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt ct gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Hæc verba Petrus tremuit; Plato non tremuit. Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Abscon. disti superbis, et revelasti humilibus. Quæ sunt ipsa? Non enim cum hoc diceret, cœlum et terram attendebat, et quasi manu dcmonstrabat, cum dicerct hæc. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. v, 45). Quæ sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Id. XI, 27).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
