Latin
69.2.1 to 69.2.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 69.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Unde hic labor. Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum spiritu dixissc Dco Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli ct terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum cst coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Fihus, et cui voluerit Filius revelare. In clamando laboramus, in audiCndo laboratis. Audiamus ergo cum qni sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis. Quare cnim omnes laborans, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infinni, lutea vasa portantes, quæ faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur spatia charitatis. Quid ergo dicit, Venite ad tue, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio cjus in promptu cst: quoniam laborantes vocavit, quærerent forte qua mercede vocati sunt: Et ego vos, inquit, reficiam. Humilitas fundumentunt ædificii spiritualis. —Tollite jugum meum super ilos, et discite a me: non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia crcarc, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitic sum et humilis corde. I Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Ei quantam quisque vult ct disponit superimponere molem ædificii, quanto erit majus ædificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum, ad ima deprimitur. Ergo et fabrica amic celsitudinem humiliatur, ct fastigium post humiliationem crigiLur. CAPUT II. -3. Visio nobis promissa Dci videntis. Quod est fastigium construendæ fabricæ, quam molimur? Quo perventurum cst cacumen ædificii? Cito dico, usquc ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum.