Latin
7.135 to 7.161
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.135-161
Unproofread scanNot analysed yet
Sed noli præsumere de viribus iis. Vide parvum David contra G liath, vide parvumcontra ingentem; sed in nomine Domini præsumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in nomine Domini omnipotentix (I Reg. XVII, 45). Sic, sic; aliter non: omnino aliter nun prosternitur inimicus. Qui prasumit de viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur. CAPUT X. —12. Apostolus eliam atque etiam Legis apertissimus laudator. Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum contra furorcm Manichæorum esse legis divine apertissimum laudatorem, videte quid adjungat: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Numquid uberius laudari potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a criminc, non landaverat. Aliud est a crimine objecto defendere, aliud debito præconio prædicare. Crimen objectum fuit, Quid ergo dicemus? Lex peccatum cat? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur veritas; quia ma na cst Aposioli defendentis auctoritas. Quid diu defendat? Suffi, it. Abiit. An vultis, inquit, experimentum accipere ejus qui in me loquitur CAriMus (II Cor. XIII, 3)? Modo autum: Itaque lex nuidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum