# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.36-65

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 7.36 to 7.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.36

Ergo Cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis carnis versaremur, ibique totam spem nostram tanquam in nobis poneremus: passiones peccatorum, quæ per legem sunt, auctæ sunt per legem. Prohibendo enim fecerunt legis prævaricalorem; quia ille qui prævaricator est factus. Deum non habuit adjutorem. Operabantur ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, cui, nisi morti?Si damnandus erat peccator quain spem habet prævaricator? CAPUT VII. — 9. Confidendum non in se, sed in Deo. Ergo, o homo, vicit tc concupiscentia tua; vieit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris.Noli expavescere,quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audco dicere, dixi ut moriaris. Si mortui estis cum Christo, quæ sursum sunt quærite.In carne vivens, noH esse incarnc. Omnis caro fenum, Verbum autemDomini manet in œternum(Isai. XL, 6). Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires nccepiL adversum te. prohibitione Legis grandior facta est, majorem hostem pateris: sil Dominus refugium luum, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homo es, iterum spiritus tuus in carnem relabitur,quia non dcdisti eumilli a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo tc pone qui fecit te. Nam si spem in te hahueris, accepta Lcge prævaricator cris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide I lie forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat (Psal. XLIX, 22). Attende verba Apostoli Legent laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
