Latin
7.66 to 7.99
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.66-99
Unproofread scanNot analysed yet
Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum eat in meomnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me cœpti. CAPUT VIII. -10. Delectatio legis Dei, et delectatio concupiscentiœ. —Ego antem mortuus sum. Quid est, mortuus sum? Prævaricator factus sum, Et inventum estmihi mandatum quod erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in vitam. Qualis enim 'vita cst, non concupiscere? vita dulcis! Dulcis est quidem voluptas concupiscentiæ: verum est, nec eam homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum, meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista concupiscentiæ; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII,85). Suavia sunt, dulcia sunt, delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi injusti delectationes,sed non sicut lex'IIa, Domine Fe iiI anima quæ bujusmodidelectationibusoblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem auteir delectat lex Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviæ vincat, non sibi arroget istam deloctationem: Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Quam dicam? Domine, da mihi illam suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitias tuas(Psal. ex VIII, 68). In tua suavitate doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate doceas me. Cæterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est iniquitas, amara est veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis sit reritas. dulcedine tua conten natur iniquitas. Multo melior est ct suavior veritas, scd sanis suavis est panis. Quid melius et præclarius pane cœlesti?