# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.12.48-59

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 71.12.48 to 71.12.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.12.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.12.48

vel quoddam verbum, ubi non legitur verbum, sed tanquam generaliter dici videtur, Qui blasphemaverit? Huic contradictioni sic respondemus: Quia etiam bic si diceretur, Qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in Spiritum sanctum, nihil csset cur aliquam blasphemiam querendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia ontis non potest intelligi, ne Paganis, Judæis, hæreticis, omnique hominum generi, qui diversis erroribus cl contradictionibus suis blasphemant in Spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, nou habet remissionem in æternum, ille intelligatur qui, nou omui modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosti. CAPUT X. — 15. Tentatio duplex. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13), non omni, sed quodam tentationis modo Deus nominem tentare intelligendus est: de falsum sit iliud quod scriptum est, Tentat von Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum tentuns eum, ipse autem sciebat quid esset facturus (Joan. vi, 5, 6). Est enim tentatio adducens peccatunl, qua Deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, nou omne blasphemandi genus dcbemus accipero, sicut nec ibi omne tentandi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
