# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.19.25-48

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 71.19.25 to 71.19.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.19.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.19.25

appropinquavit enim regnum coelorum ( Id. IV, 17 ). Ait autem Joannes inter catcra, quae locutus est ad eos qui venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam: qui autem venturus eat post nat, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni ( Id. III, 11 ). Ait el Dominus: Joannes quidem baptizavit aqua, ros autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecoaten ( Act. I, 5 ). Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis possit iutelligi ct tribulatio, quam pro nomine Christi credeutcs fucrant perpessuri; tamen non ab re est, eumdum Spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum vidcri. Propter quod et in adventu ejus dictum est: Visai sunt illis tinguæ divisæ, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum ( Id. II, 3 ). Hine et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum ( Luc. XII, 49). Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes ( Rom. XII, 11 ): quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus cst nobis. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum ( Matth. xxiv, ii ).Scd perfecta charitas perfectum donum est Spiritus sancti. Prius cst autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium cruimur de potestate tenebrarum ( Coloss. I, 13 ), et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra ( Joan. XII, 31), qui operatur in filiis infidelitatis ( Ephes. II, 2 ), nulla v! alia * nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu cnim saneto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in sc ipsum dividitur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
