# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.22

Objectio diluitur. — Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem hujus vite in dura impœnitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti; Evaugelium tamen lam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breve aliquid, verbum appellavit, dicens: Quicumque dixerit verbum contra Filium JlOminis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Hæc enim quamvis prolixa sit, ct plurimis verbis contexta et producta blasphemia; solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim unum verbum loculus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum prophetam. Et Apostolus: Presbyteri, inquit I duplici honore honorentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. v, 17). Non ait, In verbis; sed, in verbo. Et sanctus Jacobus: Estote, inquit I factores verbi, et non auditores tantum (Jacobi I, 22). Non ait et ipse, Verborum; sed, verbi: quamvis tam multa verba de Scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum, sed verbi dicitur prædicator; et quantocumque tempore quisquis vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ila eo more quo Scripturæ loquuntur, et quem novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem i, quantalibet longitudine protendatur, quæcumque verba vel ore vel sola cogitatione locutos fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
