Latin
71.23.1 to 71.23.19
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis alia blasphemia, dimisso peccato in Spiritum sanctum, dimittitur, quare. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blaspbemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impænitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntor. Quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam' hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque dixerit verbum contra Filium bominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur; quia in Trinitate major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati, et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret. et habitaret in nobis, quod est Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impœnitentis contra Spiritum sanctum, de quo dictum est, Qui non renatus. fuerit ex aqua et Spiritu [Joan. in, 5); et de quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Jd. xx, 22): id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatoram, simulct hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato ignorantæ sive contumaciæ vel cujuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impœnitentiæ contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliatiouis, quæ fit in Ecclesia in Spiritu sancto. CAPUT XIV. —24. Non ideo Filii blasphemiam facilius quam Spiritus remitti, quia ille minor eat in quantum homo. Proinde nec illud senticndum est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus.