# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.61-78

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 71.23.61 to 71.23.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.61

Solent quippe ita loqui Scripturæ, Interfecerunt in gladio: id est, gladio. Succenderunt in igni (Psal. LXXIII, 7): id est, igni. Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circunuideret filios Israel (Josue v, i, 3): id est, quibus circumcideret filios Israel. Sed qui propterea demunt Spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan. m, 8). Illud vero quod Apostolus ait, Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus; verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur Pater etFilius, cum in eis operibus commemoraverit et donationes curationum, et operationes virtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. Cum vero adjungit et dicit, Dividens propria unicuique prout vult ( I Cor. in,! i i; nonne manifestat etiam sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane individuam? Si ergo hæc ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis; ita ut cum operalio Patris dicitur, non eam sine Filio ct Spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre ct Filio: satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo.dictam esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est.dem Spiritus: et illud quod ait Dominus: Si opera uon fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quæ Filius fecit: et quod ait Apostolus de Spiritu sancto, Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, non ideo dictum, quia non ei cooperatur Pater et Filius;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
