Latin
71.27.41 to 71.27.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.27.41-54
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 3). CAPUT XVIII. —29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus eat. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit (Joan. xv, 26): et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6): hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non eat ejus (Rom. viu,9). Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque lommunis?