# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.27.41-54

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 71.27.41 to 71.27.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.27.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.27.41

IV, 3). CAPUT XVIII. — 29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus eat. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit ( Joan. xv, 26): et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6): hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non eat ejus ( Rom. viu,9). Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque lommunis?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
