# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.30

Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritumquod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judce 19). Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominnm, quamvis in unitate ejus constitutorum, quaedam schismata moliebantur Paulus Apostolus arguens, inter coetera ait: Animalis autem homo non percipit que sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quaniam spriritualiter dijudicatur ( I Cor. n, 14). Ostendit quid dixerit, non percipit, id est, scientiae non capit verbum '. Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondam spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, noa esca. Quasi parvulis, inquit, iit Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum, vel, non adhuc, protecto non desperatur; si eo tenditur ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, intervos ænaulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Atque idipsum planius apenens: Cum enim quis dicat, Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne honunes estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis' (I Cor. III, 1-5). Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et viuculo pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari adversus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non valentes percipere quæ sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quæ Dei sunt, sed quæ hominum sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est, Ea quæ sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientiæ perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non est autem consequens ut qui habea, etiam sciendo percipiat quod habet.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
