Latin
71.31.25 to 71.31.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.31.25-47
Unproofread scanNot analysed yet
sed invisibilis viia radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia Sacramenta, quæ portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietalis invisibilis et spiritualis ita in cis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore. CAPUT XX. —55. Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quæ cum ita sint, remissio peccatornm, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in illa Ecclesia tantummodo dari potest, quæ habet Spiritum sanctum. Hoc enim fit remissione I peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus san. eti; ct a quo mundamur accipiendo indulgentiam, jpsum accipiamus habitatorcm ad faciendam, augendam, perficiendamque justitiam. Nam et in primo ejus adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur# et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; compuncti sun I corde, et dixerunt ad Pelrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit Petrus ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38). Utique in Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo nutem in nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret: Quem mitlet, inquit, Pater in nomine meo (Joan. xiv, 26). hicque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio: sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nc£ sine illis Pater. Inseparabilis quippe est babilatio, quorum est inseparabilis opcratio: sed singiliitim plerumque per creaturae significationes, non pcr suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupautibus separatim voce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur.