# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.31.48-62

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 71.31.48 to 71.31.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.31.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.31.48

Non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis EcclesiæDei, extra quam non fit ipsa relnissio peccatorum, tanquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio ei Spiritu sancto: quia non est Pater amborum. Et Filius non communiter habctur Filius a Patre et Spiritu sancto: quia non est Filius amborum. Spiritus antem sanctus communiter habetur a Patre et Filio: quia Spiritus cst unus amborum. CAPUT XXI. — 34. Impœnitentiam irremissibilis blasphemiœ nomine intelligendam esse suadetur ex Luea. Quisquis igitur reus fuerit impœnitentiæ conlra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe dæmoniorum ejicit dæmones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum,sed ibi quoque uon negligenter praetereundum quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his qui cum confessi essent, vel negassent coram hominibus, ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me eoram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram homimbus, denegabitur coram Angelis Dei. Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui euin coram hominibus ter negavit, continuo subjecit: Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei aulem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
