Latin
71.5.64 to 71.5.67
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.5.64-67
Unproofread scanNot analysed yet
sicut Ariani et Euim. miani et Macedoniani: vet eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum aliquando vocai i Filiuni, aliquando vocari Spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos vocant, ideo quia Patrum perhibent passum: cujus cum ncgant esse aliquem Filium, sine dubio negant esse Spiritum sanctum. Photiniani quoque Patrem solum esse dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam Spiritum sanctum.