Latin
72.3.70 to 72.3.103
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.70-103
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —4. Duæ radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo unusquisquearbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonæ. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? 0 si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nee tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit? CAPUT IV. —5. Homo bona omnia vult habere præter seipsum. Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi utin semetipsum oculos convertat, in se discat (a), se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet I et plantet. Cum enim se homo manem invenerit meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest p'ena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis luis, si domus tua plena est bonis, et te habel malum?