# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.123-153

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 76.5.123 to 76.5.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.123

tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens bominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnovit se infirmam inse, ut firma esset in tc. Non firmaretur, si non infirmaretur, ot abs te in te perficeretur. CAPUT V.— 7. Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur. Vide hujus hæreditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod sum. Non sum idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu vero perfecisti eum. Jamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid sequatur; Et gratia ejus in me non fuit vacua, sed plus omnibus illis laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod in firmitate meruisti. Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia ejus sum quod sum; et gratia ejus in me non fuit vacua: omnia optime. Sed, Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, aed gratia Dei mecum (1 Cor. xv, 9, 10). Bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus Satanae,a quo colaphizabaris, auferretur a te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitute perficitur. (II Cor. XII, 7-9). Etenim infirmatusest, tu vero perfecisti eum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
