# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.10.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 77.10.1 to 77.10.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.10.1

Gentes quare canes. Et unde discernimus (tanquam responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere demonstratum est. Nam illi mulieri instanti. respondit hoc: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canis es, una es ex Gentibus, idola adoras. Quid autem lam familiare canibus, quam lapides lingere? Non eat ergo bonum, panan filiorum tollere, et mittere canibus. ilIa si recederet post haec verba, canis accesserat, canis abscesse.;. rat: sed pulsando, homo facia est ex cane 2. Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, Ita, Domine: dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non idco a beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quæro. CAPUT VH. — ii. Humi/itas commendata in Chananæa. Magna contra superbiam medicina, Deus homo. Videte quemadmodum humilitas commendata est. Canem illam Dominus dixerat; non dixit, Non sum; sed dixit, Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: V mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti. Tu te agnovisti canem, ego te jam agnosco hominem. O mulier, magna eat fides tua! petisti, quaesiti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quæ de Gentibus veniebat, et typum, hoe est, figuram Ecclesiæ gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Judæa, ut ab EvangeEo repelleretur, superbia inflata est, qnod Legem accipere meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetæ exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in Psalmo, in i£gypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus poputum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit (Psal.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
