# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.10.58-87

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 77.10.58 to 77.10.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.10.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.10.58

Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit, Nou sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur, Amen dico vobis, MOM inveni tanlam fidem in Israel: id est, in illo populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est? Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanlo minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo jam Dominns oleastrum in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. CAPUT IX. — 13. Carnalia in regno cælorum nox exspectanda. Divitiæ hic argumentum indigentiæ. Sanitas hujus vitæ longa.ægritudo. Denique vide quod se,quitur. I deo dico vobis ( quia non inveni tantam fidem in Israel, id est, tantam cum fide humilitatem ): Ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Matth. VIII, 5, 11). Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus 1. Aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque majorem. Si divitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem nou amputas, sed mutas: et tamen divos eris, et nonnisi illic dives cris. Nam hic indigentia tua colligit plurima. Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Major indigentia quasi majores comparat facullatcs: illic ipsa iudigenLia morietur. Tunc vere dives cris, quando nullius indigens eris. Non euim tu dives, et angelus pauper, qui non habet jumenta et rhedas et familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. Ergo ibi divitiæ, et verae divitiæ.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
