Latin
77.3.1 to 77.3.25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.3.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Chananæa mulier humilitatis exemplum. Chananæa Ista mulier, quae modo nobis' lectione evangelica commendata est, præbet nobis humHitatis exemplum, et pietatis viam. ab humilitate in alta surgere ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde Patriarchae, inde Prophetae, unde parentes Domini nostri Jesu Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quæ peperit Christum. Non ergo ei isto populo erat hæc mulier: sed erat ex Gentibus. Nam, sicut audivimus secessit Dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananæa de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiæ suae, que male a dacmonio vexabatur. Tyrus et Sidon non erant civitates populi Israel, Red Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea *,non ut misericordia negaretwr, sed ut desiderium accen- 4eretur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicutante dixi, ut humilitas commendaretur. Clamabat ergo. tanquam Domino non audiente, sed quod factucuserat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt fro iita Dominum, et dixerunt: Dimitt illam, quia clamat post nos. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. CAPUT H. —i. Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus. Solutio quæstionis. Hic verborum islorum oritur quæstio: Unde nos ad ovile Christi de Gentibus venimus, si non est naissus nisi ad oves quae perierunt dumus Israel? Quid sibi vult hujus secreti tam alta dispensatio, ut cum Dominus seiret quare reniret, utique ut Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se tnissum dixerit. nisi ad oves quæ perierunt domus Israel? Intelligimus ergo præsentiam corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque 'resurrectionis in illo popule eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc prædictum, hoc impletum: quia Christus Jesus ad gentem Judæorum venire debuit videndus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit.