# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.3.26-55

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 77.3.26 to 77.3.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.3.26

Non enim damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleæ multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. Nam unde Apostoli nisi indet undo Petrus? uade cæteri? Saulus in Paulum mutatus. Ratio mutati nominis Sauli in Pauli. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. Nam quando Saulus, a Saule nomen derivatum erat. Saul autem rex superbus: in regno autem David humilem persequcbatur (I Reg. XVIII-XXIV). Quando ergo Saulus, qni postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc vastator Ecclesie. Acceperat enim Jitteras (velut zelo Synagogae ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, nt exhiberet quoscumqne invenisset christianos ad Ituenda supplicia. Cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce prostratus est persecutor, erectus est praedicator (Act. IX). Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XcXII, 39). Hoc enim percutit Deus, quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingorit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam quæ fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur, postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit, eum persequeretur, fuisse superbiæ? Elegit ergo humile nomen, ut Paulus, boc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est. Panlum nihil aliud est, quam -parvum. De quo nomine jam glorians, humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum. Unde ergo, unde iste, nisi ex -populo Judæorum? loide alii ApoStoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod viderint Dominum post resurrectionem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
