# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.4.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 77.4.1 to 77.4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.4.1

Judcei audito Petro conversi. (hes ad quOs Christus missus est. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Judæorum, qUaesierunt consilium salutis suæ, intelligentes se reos sanguinis Christi: qnod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cujus nemine occisi a se viderent tanta miracula lien, viderent Spiritus sancti presentiam. CAPUT III. — Quærentes ergo consilium, responsum acceperunt: Agite pænilentiam, etbaptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et dimittentur vobis. peccata vestra. Quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Judaeorum: eonversi sunt, baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt, et sanguinem quem sævientes fuderunt, credentes biberunt. Quemadmodum autem sint conversi, quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum. Nam omnia quoe possidebant, vendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. Et erat illis. sicut scriptum est, anima una et cor unum in Deum ( Act. II, et IV). Ecce sunt oves de quibus dixit. Non tum miasus, nisi ad oves quas perierunt domus Itrael. Illis euim exbibuit præsentiam suam, pro illis in se sævientibus crucifixus oravit, dicens: Pater, ignoace illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Intelligcbat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. De Domino enim occiso omnes I curati sumus, illins sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. Hanc ergo presentiam Christus Judæis exhibuit. Hoc ergo ait, Non tum missus, niti ad ovet quæ perierunt domu, Israel: ut illis præsentiam sui corporis exhiberet;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
