Latin
77.4.25 to 77.4.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.4.25-50
Unproofread scanNot analysed yet
non ut oves quas habebat in Gentibus, contemneret et praeteriret. CAPUT IV. —5. Ad gentes Christus non missus eat, sed misit. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit milii. Quomodo? Sequitur, In auditu auri. obaudivit mihi (Psal. lVII, 45 ):hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium major laus. Uti enim viderunt, et occiderunt: Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus, Congrega noa de Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tHa (Psal. CV, 47 ),ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus, et multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes erediderunt. Testes sunt ejus Epistolae. G. Filia Archisynagogi, et Hæmorrhoissa. Habes hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quicdam defuncta erat, pater ejus rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram rcliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, Puella mortua est, noli jam vexare magistrum. Dominus autem qui scicbat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad pucllam: atqne in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quæ bahebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti ejus tetigit, sana facta est.