# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.4.51-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 77.4.51 to 77.4.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.4.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/77.4.51

Et Dominus: Quis me tetigit? Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum a turbis comprimi, et de una quæ leviter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt (a).Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes ejus, et confessa est quid esset factum. Post hæc perrexit, pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam mortuam suscitavit (Luc. VIII, 41-56). CAPUT. V. — 7. Rea de illis narrata licet vere gesta, tamen figura eat. Factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod malime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesivit iit arbore, et quia non invenit, arbori maledicens:aridam fecit (Marc. xi, 13, 44). Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum jam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quærere se non solum folia, sed et frictum, id est, non solum verba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum pœnam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam utique mysterium est. Praescius omnium dicit, Quis me tetigit? Fit imperito simiis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
