Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ills figuratur. Filia illa Archisynagogi significabat populum Judaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit, Non sum missus, Ilia; ad oves quæ perierunt domus larael. Ilia vero mulier qua: fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. Ad illam ibat, illius salutem intendebat: hæc intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id es! ,sanatur tanquam ab absente. Dicit ille, Quit me teligit? quasi diceret, Non novi hunc populum. Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse, id est, Evangelium emissum totum orbem implesse. Tangitur autem timbria exigua pars vestimenti et extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego tum minimus Apostolorum (I Cor. xv, 9). Nam post omnes vocatus est, post omnes credidit, plus. . omnibus sanavit. Non erat missus Dominus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Sed quia et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam loco idem Dominus: Habeo alias oves quæ non sunt de hoc ovili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. x, 16). CAPUT VI. -9. Chananææ perseverantia in petendo. Inde mulier ista erat: idco non contemnebatur, sed differebatur. Non sum, inquit, missus. nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Et illa clamando instabat, perseverabat, pulsabat, tanquam jam audisset, Pete, et accipe; quaere, et invenies; pulsa, et aperietur libi. Institit, pulsavit. Nam et Dominus quando dixit hæc verba, Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis; supra dixerat, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos 1 (Matth. VII, 7, 6): id est, post contemptum margaritarum vestrarum etiam molesti sint vobis. Nolite ergo illis projicere quae contemnunt. .