Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Rursum de verbis Evangelii Matthæi, ubi se Jesus demonstravit in monte tribus d…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 789
Unproofread scanNot analysed yet
Visionem magnam in monte, ubi se Dominus Jesus tribus discipulis demonstravit, Petro, Jacobo ct Joanni, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Splenduit vultus ejus sicut sol; hoc significat Evangelii claritatem. Vestimenta ejus facta sunt candoda sicut nix: hoe significat Ecclesiæ mundationem, cui dictum est per prophetam, Et si fuerint peccata vestra sicut phænicium, tanquam nivem dealbabo (I sai. 1, 18). Elias et Moyses colloquebantur ei: quia Evangelii gratia testimonium habet a Lege et Prophetis. In Moyse Lex, in Elia Prophetae: ut breviter loquamur. Sunt enim beneficia Dei per Martyrem sanctum, quæ recitabuntur (b). Audiamus. Placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Elise unum, et Christo unum. Delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. Sed tria tabernacula quare quærebat, nisi quia unitatem Legis, Prophetiæ et Evangelii nondumsciebat? Dcnique nube emendatus est. Hæc eo loquente, inquit, ecce nubes tucida obumbravit eos. Ecce unum tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? Et vox de nube: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite. Loquitur Elias; sed hunc audite. Loquitur Moyses: sed hunc audite. Loquuntur Prophetæ, loquitur Lex: sed hunc audite, vocem Legis, et linguam Prophetarum. Ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando cst dignatus apparuit. Hunc audite: hunc audiamus. Quando Evangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis vox sonuit. Hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.