Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid manus et sinus Moysi: quid aqua. Quid illa manus? Certum est quia et illa manus populum ipsum significat. Sinus hominis quid est? Sinus Moysi secretum Dei. Cum esset homp in secreto Dei, ineolumis erat, et bono colore. Exiit a secreto Dei, progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, ct factus est vitiosus. Facta est ergo manus illa alba: sca rediit ad sinum, per sinum Domini nostri Jesu Christi, et recepit colorem. Quid autem illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Sæpe enim posita cst aqua in similitudinem sapientiæ: et dictum est, Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. iv, 14). Sed aqua illa sapientia, quæ in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia ergo futuri populi2, signa sunt et mysteria de Domino nostro Jesu Christo. Et si qua alia sunt in veteribus Libris sacramenta, sive illa intellig imus; sive non intelligamus, quærentem desiderant, non reprehendentem. Petamus ergo, quæramus et pulsemus, ut aperiatur nobis. Illis futura pradicta sunt sacramenta: nos præ. sentia videmus in Ecclesia3.