Latin
8.161 to 8.193
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8.161-193
Unproofread scanNot analysed yet
Aut quis prior dedit illi, et retribueturei (Rom. xi, 34 et 55)? Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares Homomendice, unde habuisti? Ergo unde dares! aliquid habuisti? Quid cniin habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Dco: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret. CAPUT VI. —6. Fidem donum Dei esse probat ora. tio facta pro Saulo infideli. Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis crat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet: posteaquam credidit Christo, tune cœpit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando cætera acciperet. Quid putamus, frat res? Saulus antequam credcret, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, ctorationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti. ,ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus prædicator: posteaquam cœpit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid do se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ sunt in Christo: tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22 24). Numquid dixit, et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non ine magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa ',cædibus sanguinea, ut deposita ista tunica, accipcret tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus.