Latin
8.38 to 8.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8.38-71
Unproofread scanNot analysed yet
Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non crat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris. CAPUT IX. —10. Consilium Dei id jubentis quod avaritia. Refutata sunt consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, justitia jam loquatur: iPsa crunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus tuus, consule in posterum. Et bunc interroga, Ubi servabo? Habebis thesaurum in cæ/o: ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet. in quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris mei, percipite. regnum quod vobis paraluln eat ab origine mundi. Hoc regnum quantorum dierum est, ostendit linis ipse sententiæ. Cum de sinistrisdiceret, Sic ibunt illi in ambustonem æternam; ait de dexteris, Justi autem in vitam æternam (Matth. XXV, 34, 46). Hoc est consulere in posternm. Posterum, quod posteriora non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus cst dies. Ait enim quidam, Ut habitem in domo Domini in longitudinem dierum (Panl. XXII, 6), cum de illis diebus diceret. Et dies dictus est, Ego hodie genui te (Psal. 11, 7). Et illi dies unus dies; quia jam nec tempus: dies ille nec ab hesterno præceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum cousulamus: et non diversa sunt verba, quæ tibi dicebat avaritia; -et eversa est avaritia. i i. —Avarorum falsa pieta, in filios. Filio Mortuo sua pars eat transmittenda. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis? Audi et inde consilium Domini tui (a). Si tibi dicat Dominus tuus, Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habcbis. Sed divitem illum aspecturus es qni tristis abscessit, et in Evangelio reprehensus est; et dices tibi forte: Hic dives ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios nou habebat: ego autem babco filios;