# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8.43-85

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 8.43 to 8.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/8.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/8.43

Quid enim quia dixerunt dæmunes, Tu ea Filius Dei, scimus qui sis (Marc. III, 12, et I, 24); ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit! Discernenda est ergo fides dæmonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus ea, Simon Bar-Jona (Matth. XVI, 15-17). 0 Domine, hoc tibi dixcrunt et dæmones: quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia da-mones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides. Dic quæ fides? Quæ per dilectionem operatur ( Galat. v, 6). Hanc dæmones non habent fidem, quæ per dilectionem operatur: sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahæ, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charital. Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et venicns ad initium: Pax, charitas, cum fide. Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fident tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama: quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum charitate. CAPUT III. — 3. Omnia bona, et ipsa etiam fides a Deo est. Fides plena. Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas cum fide: magna bona.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
