# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8.86-123

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 8.86 to 8.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/8.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/8.86

Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non ill Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31 ); confitere pacem, charitatem cum fide, non libi esse nisi a Dco. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Qure est fides p'ena et perfecta? Quæ credit ex Deo csse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiain consecutus sum. O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum (1 d. VII, 25). CAPUT IV. — 4.Gratia data infideli et persecutori crudeli. Veniamus ad ejus primordia, videamus Saulum sævientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in corum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Jerosolymis congregati; et ille sæviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Hæc Pauli via erat, eujus via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habehat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita ejus. Si merita quæris, damnationis sunt, non liberationis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
