# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.2.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 80.2.1 to 80.2.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/80.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/80.2.1

CAPUT PRIMUM. — 4. Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus ejicere? respondit, Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos: sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suæ, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: major felicitas, scire unde petcbant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se vdluil, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes. Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen. Putatis enim, fratres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit præveniens desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 7 et 8). Aliud jam dicit Dominus. Quid est! Nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quæ causa est ipsius orationis, si jam novit Pater noster quid nobis necessarium sit? Dicit alicni: Noli me diu petere; novi enim quid libi necessarium sit. Si nost!, Domine, quare vel petam? Tu non vis me habere diuturnam petitionem, imo jubes ut habeam pene nullam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
