Latin
80.2.33 to 80.2.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.2.33-64
Unproofread scanNot analysed yet
Et ubi est illud alio locc? Qui dicit, Nolite multum, loqui in oratione: alio loco dicit, Petite, et dubitur vobis? Et ne transcunter tibi putares esse prædictum ut peteres, addidit, Quærite, et invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid adjunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis (Id. VII, 7): vide quid adjunxerit. Voluit te, ut accipias, petere; ut invenias. quærere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo, quia jam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quaro petimus? quare quærimus? quare pulsamus? quare in petendo et quærendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini verba sunt, Oportet semper orare, el non deficere (Luc. XVIII, 1). Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me jubes cito finire, hac jubes semper orare, et non deficere: quid est hoc? Et ut hoc intelligas pete, quære, pulsa. Ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari dchemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non est in multis malis præsentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus. quod scit tibi non expedire. Quid enitn desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Puta tc esse sub ine dico, et esse infirmum, sicut et verum cst: omnis enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita nibil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico. Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. Si boc sub homine medico carnis tuæ;