Latin
80.5.28 to 80.5.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.5.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
III, 23). Cum ergo omnes invenisset ægrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhærebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes eine ullo fastidio sanaturus, qni gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cnm ergo susciperet eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus ægrotorum, qui jam ægritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt ilti, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis eat magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, et qui essent1, respondit illis: Non eat opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. ix, 11-13). Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus inedicus de caelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus ægrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarcutur, medico cohærebant. IlIi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, ægrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit ægrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum. Quo remedio per Christum sanati ægroti. Mercimomum caeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis- Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum prœbens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Putatis autem, quia non illi Judæi maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt?