# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/81.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/81.7

Paganorum scandalum ex pressuris mundi. Jam ergo correcti, et si aliquid egimus, miles, teneamus indeclinabilem confessionem. Diligamus tegem Dei, ut evadamus quod dictum est. Væ mundo ab scandalis. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis anctis sociari desideratis, intelligite vos sic venisse ut discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non seducant. Pressurae istæ non sunt scandala. iusti estote, et exercitationes erunt. Tribulatio venit Quod volueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit. Tribulatio ignis est: aurum te invenit? sordes toilit: paleam te invenit? in einerem vertit, Ergo pressurae quæ abundant, non sunt scandala. Sed quæ sunt scandala? Locutiones illæ, verba illa, quibus nobis dicitur: Ecce quid facilmt tempora christiana, ecce quae sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc- minister tuuS, cooperarius tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena suMevat: ergo pes tuus. Abjice, amputa, projice aba te, no- I! consentire. Responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et tu:die homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae pressuras sunt, vastatur mundus: responde tu, noc mihi antequam eveniret, prædixit Christus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
