Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.8
Unproofread scanNot analysed yet
Pressuras deficientis mundi prædictæ. Quare enim turbaris? Pressuris mundi turbatur cor luum, quomodo navis illa, ubi dormiebat Christus. Ecce quæ causa est, homo cordate, ut turbetur cor tuum: ecce quae causa est. Navis ista, in qua Christus dormit. cor est ubi fides dormit. Quid enim tibi novi dicitur, christiane? quid enim tibi novi dicitur? Temporibus cbristianis vastatur mundus, deficit mundus. Non tibi dixit Dominus tuus, Vastabitur mundus? Non tibi dixit Dominus tuus, Deficiet mundus? Quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? Ergo tempestas sævit in cor tuum: cave naufragium, ex cita Christum. Habitare, inquit Apostolus, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Per fidem habitat in te Christus. Fides præsens, praesens est Christus: fides vigilans, vigilans cst Christus: fides oblita, dormiens est Christus. Excitare, commovere1, dic: Domine, perimus (Matth. vin, 24-26)! Ecce quæ nobis dicunt Pagani: quas nobis dicunt, quod est gravius, mali Christiani. Exsurge, Domine, perimus. Evigilet fides tua %incipit Ubi loqui Christus. Quid perturbaris? Hæc omnia prædixi tibi. Ideo prædixi, ut cum venissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. Miraris quia deficit mundus? mirare quia scnuit mundus. . Homo est2, nascitur, crescit, senescit. Querelae multæ in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. Ergo senuit homo; querelis plenus est: scnuit mundus; pressuris plenus est. Parum tibi præstitit Deus, quia in scnectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando. cuncta deficiunt? Nescis hoc significasse in serninc Abrahae? Nam semen Abrahae ait Apostolus, quod eat Christus. Non dicit, Et seminibus, tanquam iN multis; sed tanquam in UDO, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16 ). Idco seni Abrahæ natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute venturus. Venit curn omnia veterascerent, et novum te fecit. Res facta, res condita, res peritura jam vergebat in occasum. Necesse erat ut abundaret laboribus: venit illp et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietcm. Noli adhaerere velle seni mundo, et nolle juvenescere in Christo, qui tibi dicit: Perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborai anhelitu senectutis. Noli timere, renovabitur juventus tua sicut aquilae (Psal. CUt 5 ).