Latin
82.7.1 to 82.7.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tractatur argumentum. Hoc ergo debet facere, qui fecit injuriam. Qui autem passus es! ,quid debet? Quod audivimus hodie: Si peccaverit. in te frater tuus, corripe eum inter te el ipsum so lum. Si neglexcris, pejor es. Ille injuriam fecit, ei injuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire. vel perisse, et negligis? Pejor es tacendo, quam i lie conviciando. Quando crgo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum cst injurias oblivisci: sed obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum inter te et ipsum Molum, intendens correctioni1, parcens pudori. Forte enim prs verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere correctiorem, facis pejorem. Corripe ergo eum inter te et iptum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia perierat, lusi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum suum quasi justitiam defenderit, adhibe tecum duos tel tres; quia in ore duorum vel trium testium stat omne terbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si uec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Noli illum deputare jam in numero fratrum tuorum. Nec ideo tamen salus ejus negligenda est. Nam et ipsos Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non depulamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo audivimus Dominum ita monentem, ct tanta cura præcipientem, ut etiam hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super ferrans, ligata erunt et in cælo; et quæcumque solveritis in terra, soluta erunt et in calo. Coepisti habere fratrem luum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut juste alliges, vide. Num injusta vincula disrumpit justitia.