Latin
82.7.55 to 82.7.83
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.55-83
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dicis, Domine? Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut judices audimus? Absit. Imo sub judice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me Loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus in Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando præco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui præconi quod diceret imperavit. CAPUT VI. —9. Correptio alias secreta, alias publioa esse debet. Duo ergo ista præcepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, ct inter utraque præcepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum cst omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ip; um solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et cæteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando dcbeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripcre? CAPUT VII. —10. Quando secreta esse debet, quando publica. Cito videbit Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere piari non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.