Latin
83.5.158 to 83.5.187
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 83.5.158-187
Unproofread scanNot analysed yet
et cum exierit, iuvenire habet conservum suum debitorem. Observet ergo ipsum pcccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum unchenarium. Lex enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. In lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Jam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeomagnum mysterium figuratum cst, quando jussum est labernaculum fabricari. Multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter cætera vela cilicina jussa sunt fieri, non decem, sed undecim (Exod. xxvi, 7): quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius quæris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? Septuplum solet pro toto compulari: quoniam septem dicbus volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma volvatur I. Per hujusmodi formæ revolutiones sæcula transeunt: a septenario tamen numero non rcceditur. Omnia cnim peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata voluit, qui ea septuagesimo septimo numero præsignavit. Nemo contra so teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur libi. Sed ego prior dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dilniseris, revocabo te; et quidquid libi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic et vobis faciet Pater vester, qui in cæli, est. Invenis Patrem, imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari I disponis, Faciet ergo ita vobis, induit, Pater vester cælestis, si non remiseritis unusquisque fratribus vestris ex cordibus vestris. Ne dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas.