Latin
83.5.23 to 83.5.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 83.5.23-53
Unproofread scanNot analysed yet
nonne ergo et te oportebat misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit omnia, quæ illi dimiserat, exigi. CAPUT II. —2. Omnis homo debitor Dei est, et debitorem habet fratrem. Misericordiæ opera duo. Mendici Dei sumus. Ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester ccelestis, si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris 1. Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde salubris obedientia debetur, ut quod jussum est impleatur. Quia omnis homo et debilor est Dei, ct debitorem habet fratrem suum. Quis est enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qni non et ipse aliquo peccato obstrictus tit fratri suo? Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo Deus justus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiæ, quæ nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Lue. VI, 57, 38). Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date, et dabitur vobis, ad præstandum beneficium pertinet. Quod ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Oinnes enim quando oramus, mendici Dei sumus: ante januam magni patrisfamilias stamus, imo ctiam prosternimur, suppliccs ingemiscimus, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi (Joan.