Latin
83.5.91 to 83.5.125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 83.5.91-125
Unproofread scanNot analysed yet
Puto cnim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios debebat. Jam plus non cst quam septuagies septies? Et tamen iratus est Dommus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. Sed quid ad decem millia talentorum? CAPUT IV. —4. Omnia debita dimittenda. AC per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione. quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidic petimus, quotidie divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quæ debita tua? Omnia, an aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, Dimitte nobis, sicut et noa dimittimus debitoribia nostris. Insignis hac de re figura. Quid sibi ergo vult septuagies septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista sanctus ibi commemoravit generationes ejus, quo ordine, qua serie, quo stemmate 1 ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est Christus (Lnc. III, 21-38). Mathaeus cœpit ab Abraham, et vcnil usquc ad Josoph descendendo (Matth. I, 1-16): Lucas amem ascendendo cœpit numerare. Quare ille descendendo, ille ascendendo? Quia Matthæus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; idco quando natus est Christus, cœpit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc cœpit numerare, quando baptizatus cst Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes septunginta septem.