Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.3
Unproofread scanNot analysed yet
Maledictionem arboris futurum aliquid præfigurasse. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quæ si suo tempore, hoc cst, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat (Marc. XI, 43). Id cnim tempus crat, quo ficus folia profert tenera, quæ novimus nasci ante fructus: hoc ideo prohamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non altendcremus, Evangelistæ utique dicenti, Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum tueral tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo dementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, Neu' mortuos suscitavii. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam elementiæ suæ, iuveni' arborem virentem, præter tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolæ suo ncgantenl, et aridam fecit: tanquam diceret homini, Non me ariditas hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa boc me facere voluisse, nisi quia tibi quud plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed le terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non cuntemneres, ct fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres?