Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Argumentum Donatistarum. Peceata per Ecclesiam Spiritus sanctus dimittit. Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus, neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. i, 7): respondeut et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in ccelo (Matth. XVIII, 18). Nescis quare hocdictum sit, quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata2. Nam quid es. homo, nisi æger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quære medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum sanctum; et cum dixisset, Accipite Spirtum sanctum, continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata dimittuntur ei (Joan. xx, i, 23): hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis eat Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. vi, 19)? Deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia viva templa sunt.